Attendite, dilectissimi fratres, quid sanctorum oratio valeat quidve pro impiis oppositae iustorum intercessiones obtineant, cum, orante Urbano, et virginis Caeciliae vota implentur et Valeriani atque Tiburtii fides, aucta martyrii gloria, decoratur.
Proinde, extensis ad caelum palmis, petamus nobis auxilium de supernis, invocantes eum ex pietate patrem, quem terribilem venturum expavescimus iudicem.
Profecto etenim erit per illum nobis vita aeterna, per quem virgo Caecilia non fuit in ardoribus concremata. Qui enim illos, in martyrii certamine positos, exaudivit, exaudiet nos, cum ad eum fuderimus clamorem gemitus nostri, proclamantes atque ita dicentes: ...