Clamantibus nobis ad ... concedatur aeterna.

CO
627
Page number
I. 309

Clamantibus nobis ad te, domine, miserere; moveat misericordiam tuam vox fidelis et flebilis atque illa, de qua totum speramus, pietas non reputet quod offendimus, dum respicit quod rogamus, et, cum grandis sit miseria esse nos reos, maior tibi sit clementia non esse nos miseros, tuo supplices egemus auxilio. Ante te et criminis nostri mala ponimus et dolores a te precando misericordiam, quam peccando repulimus, exspectamus. Praestetur his de indulgentia tua, quod rogaris accipere, quos agnoscis fiduciam de sua iustitia non habere, quo, viventium oblatione suscepta, requies a te defunctis concedatur aeterna.