Cibati pane vitae et salutari poculo propinati, fratres carissimi, agamus gratias omnipotenti deo patri, obsecrantes misericordiam eius, ut hoc sanctum benedictionis suae donum, quod in nominis sui honorem percepimus, illaesum atque inviolatum in nobis semper servare dignetur.