Christe Iesu qui ... et defendas.

CO
608
Page number
I. 303

Christe Iesu, qui es claritas angelorum, salus et gloria in te credentium animarum, interventu Thomae apostoli et martyris tui sit, quaesumus, nobis a te collata munditia cordis et corporis, ut tuis ubique pareamus praeceptis, et, sicut eum Indorum apostolum dedisti ad construendum spiritale aedificium, ita, eodem suffragante, cordibus nostris augeas fundamentum fidei. Non enim hic sanctus tuus utique missus tale opus erexit, ubi labentis saeculi frueretur luxuria sed ubi credentium animarum iugiter conquererentur lucra. Haec, ut ruinosa vetustas saeculi terrenis lateribus erectum quandoque dirueret palatium, sed caelesti in regno ex lapidibus pretiosis tibi credentibus peregit habitaculum feliciter sine fine mansurum.
Huius ergo intercessione nobis pro miseris ipse placatus accipiens, sit, te favente, modesta regibus clementia, pontificali culmine finctis vita sanctis virtutibus fecunda, omnium sacerdotum actio sanctorum angelorum excubiis circumsaepta, levitarum et monachorum toga caritatis et castitatis decore ornata. Rutilet etiam in virginibus pudicitia sacra, sit continentibus puritas defaecata et laicis omnibus beatae vitae honestas clarissima. Sicque redemptam tuo sanguine plebem omnibus bonis propitius repleas, ut a cunctis incommodis pius eruas et defendas.