Christe Iesu, cuius doctrina in templum mediante die festo admirabilis visa est, fac nos in doctrinis tuis iugi meditatione manere atque ea semper ex ipsis memoriae nostrae commendabilia esse, quae et ad amorem nos fraternum absque ullius simultatis vitio pertrahant et in tui dilectionis desiderio ardentiori succendant.