Christe, filius dei vivi, qui, apostolum tuum Petrum ita confessione iustificans, revelasse illi patrem tuum hanc ipsam tuam intellegentiam esse docuisti, cum, alia atque alia de te hominibus incerta opinione narrantibus, ille te, non secundum carnem et sanguinem metiendo, in veritate intelligeret, crederet, praedicaret, huius te intercessione supplices deprecamur, ut in desiderio nos ad te veniendi positos fides modica, mundo turbante, non subruat sed auxiliatricem dexteram ad liberandos nos, priusquam ad dubietatem, valida tentatione deducti, mergi forsitan incipiamus, extendas ac, si, propter fragilitatem nostram quod titubamus, increpites, non tamen, propter iniquitatem nostram ut pereamus, exspectes.