Christe domine qui ... non repugnet.

CO
596
Page number
I. 299

Christe domine, qui et tuo vesci corpore et tuum corpus effici vis fideles, fac nos in remissionem peccatorum esse, quod sumpsimus, atque ita se animae nostrae divina alimonia, per benedictionem tuam facta, permisceant, ut caro, spiritui subdita et in conspectum pacificum subiugata, obtemperet, non repugnet.