Christe domine dei ... digneris reconciliare.

CO
594
Page number
I. 298

Christe domine, dei atque hominum mediator, qui per sanguinem crucis tuae cuncta, quae in caelis et quae in terris sunt, pacificare dignatus es, hoc per tropaeum passionis tuae tua pietas egit, quod et in initio tuae secundum carnem nativitatis angelus nuntiavit omnisque caelestis exercitus proclamavit: “Gloria semper deo in excelsis et in terra pax hominibus bonae voluntatis”. Hoc et post triumphum crucis tua placabilitas suis haec commendavit discipulis et donavit, ut in hoc omnibus tui ministri apparerent, si perfectam pacis concordiam invicem custodirent.
Praesta igitur, domine, ut hii, qui vexillum crucis tuae in frontibus gestant, puram atque sinceram cum fratribus retineant caritatem et nos in osculo sancto digneris reconciliare.