Christe dei filius, qui per sanguinem crucis tuae omnia, quae sunt in caelis sive in terra pacificasti, tu nobis, exspectantibus propinquam paschae tuae sollemnitatem, donum pacis et caritatis attribue, ut, vestibulo induti alternae dulcedinis, pretium sumamus nostrae redemptionis.