Caelestis gratiae largitor, omnipotens deus, individua Trinitas, te in spiritalibus laetitiae adoramus obsequiis, qui sanctorum tuorum mentibus et insinuas omne, quod cupiunt, et tribuis omne, quod poscunt, cum, in martyrii certamine constituti, acquisierunt de supplicio gloriam, de morte victoriam, se sibi negantes, ne tibi, deus, postmodum negarentur, Iulianus interea et socii eius, animas suas promptissima devotione perdentes, ut eas in aeternum, te restituente, recipiant. Etenim separare eos a caritate Christi nec mors nec vita praevaluit, qui, ad illustris pugnae certamen sublimati, fallacias et minas mundi fortissima congressione vicerunt, vilissimamque iudicantes huius temporis vitam, pro testamentis dominicis pretiosas animas tradiderunt. Oramus ergo, inclite deus, ut eorum illustribus meritis nobis ob facinora peccatorum veniam condonare digneris.