Si nos, domine, in oratione nostra mali operis facta, non premerent, difficilem obtinendi viam preces, quas fundimus, non haberent. Sed necesse est impossibile esse, quid, petitur, quibus sit contemptibile, quod iubetur. Nam tibi iniquitas abrogat, quod praestare tua deitas non laborat. Votorum nostrorum studia vincunt negotia meritorum. Non habent efficax desiderium, qui sit pervicax ad reatum, dumque res, peccato plena, nos cruciat, non habet fides, opere vacua, quod exspectat; quae, etsi sit confessa, quod crederet, non tamen operata est, quod placeret. Sic nempe agitur, ut, dum non observat instituta, quod didicit, non accipiet improvida, quod poposcit.
Da igitur, domine, ut, dum in honorem martyrum tuorum illorum sacro altario hostiam immolamus, nobis proficiat ad salutem et defunctis fidelibus ad requiem.