Si ante oculos ... qui rogarent.

CO
5473
Page number
VIII. 252

Si ante oculos tuos, domine, culpas, quas facimus, et plagas, quas excipimus, conferamus, minus est, quod patimur, maius est, quod meremur. Peccati poenam sentimus et peccandi pertinaciam non vitamus. In flagellis tuis fragilitas nostra frangitur et iniquitas non mutatur. Mens aegrota torquetur et cervix dura non flectitur. Vita in dolore suspirat et in opere non emendat.
Si exspectas, non corrigimur; si vindicas, non duramus. Confitemur in corruptione, quod laesimus; obliviscimur in visitatione, quod flevimus. Si impressis manum, facienda promittimus; si suspenderis gladium, promissa non facimus. Si ferias, clamamus, ut parcas; si parcis, iterum te provocamus, ut ferias. Si angustiae venient, tempus petimus paenitendi; si misericordia subveniat, abutimur patientia, quae pepercit. Adhuc plaga illata vix praeterit et iam non recolet mens ingrata, quod pertulit. Si citius exaudias, ex misericordia insolescimus; si tardius, ex impatientia murmuramus.
Te, domine, volumus servare, quod feceris, et nos non timemus observare, quod iusseris. Habes, domine, confitentes reos; parce, quia pius es. Novimus, quod, nisi dimittas, recte nos punias, sed apud te multa miseratio et propitiatio perabundans. Praesta sine merito, quod rogamus, qui fecisti ex nihilo, qui rogarent.