Sanctorum tuorum, domine, communicantes memoriae, patriarcharum prophetarumque tuorum non sumus immemores. Ipsis enim praenuntiantibus, adventus tuus claruit mundo. Memoramus etiam apostolos tuos, qui adventum tuum, a prophetis patriarchisque praedictum, oculis suis cernere meruerunt. Facimus quoque et tuorum martyrum sanctorum mentionem, qui, te dominum redemptorem iam venisse confessi, ad mortem usque sunt certati pro veritate. Fidelium praeterea tuorum, in hac adhuc peregrinatione degentium, nomina recensemus, poscentes, ut eorum vitae cursum ea perfectione consummes, qua sanctos tuos apud te in caelesti habitaculo locatos perfectosque iam retines. Non obliviscimur quoque defunctos naturae nostrae ac fidei socios, sed precamur te dominum amplissimae pietatis, ut eis refrigeria tribuas sempiternae quietis.