Sanctifica domine quod ... ecclesia tua.

CO
5374
Page number
VIII. 199

Sanctifica, domine, quod offerimus, et obtentu sancti tui Matthaei apostoli et evangelistae vel martyris suscipe sacrificium, quod tibi litamus, tribuens et benedictionem oblatis et meritum sumpturis.
Iustificetur, o Iesu bone, qui indignus praesumit, et eidem tua gratia largiatur ad custodiam, qui utcumque dignus et humilis venit.
Perceptione tui corporis et sanguinis uterque iam melius atque sanctius vivat. Ille, ut coepit esse dignus, quin immo melius stabiliter maneat; iste a lapsibus, hoc sumptu correctus, velociter surgat et iam omnino non concidat. Ille habeat stabilitatem bene vivendi; iste per dignam conversionem inveniat aditus ad te redeundi. Defleat iste per paenitentiam malum, quod gessit; custodiat ille vel augeat bonum, quod hactenus tenuit. Iste, quod non habet, recipiat; ille, quod habet, numquam penitus perdat. Iste surgat; ille non cadat. Ille caveat lapsus; iste post lapsum tibi serviendi irreflexibiles arripiat cursus. Ut, dum utrisque corporis tui et sanguinis inhaeserit medicina, et tibi contraria pietas tua correxerit universa et hic tuta permaneat et ad te post sine macula et ruga perveniat omnis ecclesia tua.