Sancte domine, qui apostolum tuum Petrum, ad domum Cornelii centurionis accersitum, ne gentilem hominem quasi immundum pollutumque respueret, figuraliter monuisti, cum in visione sopore modico quiescenti vas quoddam, universorum animalium commixtione completum, quatuor initiis ab excelsa caeli parte depositum, mactandi et comedendi lege praeponeres eumque, velut contaminationis edulium recusantem, immundum dicere, quod tu creaveras, vetuisses, significans scilicet ex omnibus nationibus ecclesiae tuae conversam plebem, apostolis praedicantibus cibum futurum, quam tu, a quatuor mundi partibus quatuor evangeliis invitatam, in uno fidei receptaculo congregasti, hanc, quaesumus, mundam in oculis tuis statue dignamque Sanctis altaribus effice. Atque ita oblationes eius suscipe in sacrificium tuum et hostiam reputa, ut ipsa tibi sacrificium, ipsa sit hostia. Beatorum quoque angelorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum omniumque Sanctorum, qui de ecclesiae corpore gloriosa Christi membra facti sunt, suffragiis, rogantibus nobis, requiem fidelium spiritibus tribue defunctorum, ut facta per caros suos commemoratio illis refrigerium conferat, his proventum.