Caelesti saturari dape cupientibus occurre, omnipotens deus, qui, beatissimo Tirso tuo gentili adhuc misertus, inter ceteras, quas pro tuo nomine sustulit, poenas, paratum supplicium plumbi in adversarios eius oratione ipsius martyris retrorsisti. Propter quod flebilibus te, deus, rugitibus imploramus, ut per hunc martyrem, a quo praedicti metalli supplicium detorsisti, detergas massam totius nostri peccati atque, te opitulante, qui illatam sibi poenam in se persequentes eiecit, ministret sibi obsequentibus tutelam patrocinii indisrupti, ut per eum famulantes obtineant veniam, per quem persequentium est devicta audacia et, per quem infidelitas poenali consumpta est igne, per eum crudelitas flamma ardeat caritatis divinae.