Respice, quaesumus, omnipotens et misericors deus, munera, quae pro veneratione beati Matthaei apostoli tui et evangelistae tuae offerimus maiestati, et praesta, ut, cuius sollemnia his sacrificiis praevenimus, eius suffragantibus meritis, quae tibi sunt placita, digno affectu ac devotis mentibus exsequamur.