Benedic, anima mea, domino et, tota fidelis Christo plebs, gaudia religiosae gratulationis exsequere; amisit vetustas opprobrium, mors aculeum, custodia reum, catena damnatum. Non nobis in praeiudicio caro rebellis adsurgat; non in dominatum sanguis parricidalis iure criminis intumescat. Homo est, qui perdidit; deus, homo factus, est, qui redemit. Maiorem tibi exegit, domine, pietatem nostra calamitas, quam perdiderat protoplaustorum effusa libertas.
Tunc servi dicebamur futuri, nunc filii. Tunc oboedientibus immortalitas promittebatur, nunc augetur et dignitas. Tunc portio habenda cum deliciis, nunc communio futura cum angelis. Tunc cum creatura vivendum, nunc cum creatore regnandum. Tunc evitandus diabolus, nunc et subiciendus edicitur. Tunc erat admonitio de cautela praecepti, nunc hortatio de pompa iudicii. Tunc proponebatur in lege metus, nunc in voluntate suggestus. Tunc non licuit paradisum habere per culpam, nunc caelum sperare datur per gratiam.
Melius ergo, multoque melius crevimus post ruinam. Propter quod humillimi sine cessatione rogamus, ut, donec nos tua curatione perficias, nostris tuam vulneribus non subtrahas medicinam. Quia tu es deus noster, ante cuius conspectum angelorum gloria, apostolorum et martyrum nomina recitantur.