Acceptare digneris, terribilis et piissime deus, hoc sacrificium, quod tibi pro remissione peccatorum nostrorum vel pro requie defunctorum fratrum offerimus, quia vota nostra dona sunt tua nec tibi quidquam melius, nisi, quod dederis, offerimus, hoc est in primis in commemorationem, ut iustum est, dominicae institutionis offerre, in honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi filii tui regis iudicisque venturi.