Auxilium tuum nobis, domine, mittere digneris et de tua nos virtute confirma et visita nos, celebrantes memoriam beati confessoris tui illius, et, ipso intercedente, claritatem et pacem tuam nostris largire corporibus et munera, quae sunt ob eius venerationem offerta, dignanter assume.