Auditis nominibus recensitis, dilectissimi fratres, deum pietatis et misericordiae deprecemur, ut haec, quae oblata sunt, benignus assumat. Nullum umquam ex his, pro quibus holocausta franguntur, muneris sui exterum esse patiatur, tam viventium quam defunctorum vel ad merita vel ad peccata respiciens, alios iubeat ad gratiam, alios ad veniam pertinere.