Auditis nominibus offerentium ... liceat pervenire.

CO
349
Page number
I. 171

Auditis nominibus offerentium, te pietatis dominum deprecamur, ut digneris nobis oratus assistere, adesse quaesitus, aperire pulsatus; offerentium nomina caelestibus adscribas in paginis; promissionem tuam manifestes in sanctis; misericordiam ostendas in perditis.
Et, quia imbecilla est nostrae infirmitatis oratio, ut, quid orare oporteat, nescimus, advocamus in suffragio precum nostrarum receptos in caelesti collegio patriarchas, repletos divino spiritu prophetas, martyres confessionis floribus coronatos, apostolos ad officium praedicationis electos, per quos oramus te dominum nostrum, ut omnes metu territos, inopia afflictos, tribulatione vexatos, morbis obrutos, suppliciis deditos, debitis obligatos praesentia tuae resurrectionis absolvas. spirituum quoque pausantium memor esse digneris, ut, illis criminum suorum indulgentia relaxata, ad sinum patriarcharum liceat pervenire.