Auditis nominibus offerentium, fratres carissimi, omnipotentis dei inenarrabilem misericordiam supplices postulemus, ut nomina nostra, quae in hoc celeberrimo die in honorem sancti antistitis sui Martini offerimus, benedicere et sanctificare, ipso suffragante, dignetur et, quod illi hodie collatum est ad gloriam, nobis quoque proficiat ad salutem.