Auditis nominibus offerentium ... cordibus offeruntur.

CO
341
Page number
I. 169

Auditis nominibus offerentium, aeternitatis dominum deprecemur, ut in nobis vel timor eius vel cordis puritas vel caritas, quae casum non habet, immobilis perseveret, quia haec est salutaris oblatio, haec vera, haec pinguis hostia, ista sunt pura libamina, quae et pro nobis et pro requie defunctorum contritis et humiliatis cordibus offeruntur.