Multae sunt domine ... eorum ammi.

CO
3394
Page number
V. 177

Multae sunt, domine, consolationes tuae, quarum ope laetifices nos, positos in maerore. Preces nostras, quia pius es, placatus attende et hoc sacrificium, quod pro famulis tuis illis, corde contritis et in angustiis positis, tibi omnipotenti deo offerimus, propitius acceptare digneris Intret eorum gemitus in tuas sacras aures et da eis in tribulatione auxilium tuum, per quod ad laetitiam perveniant sempiternam maesti eorum ammi.