Multa quidem erant ... ampliare doctrinis.

CO
3391
Page number
V. 176

Multa quidem erant replicanda, quantam habeat castimonia gratiam, sed, quod ex conservato pudore confertur a domino, humana lingua non valet proferre in medio, cum et inaestimabile sit, quod speratur, et gloriosum, quod acquiritur. Qui enim carnem mentemque suam gestat, ut Ioannes et Iacobus, pudicam, pectoris Christi domini esse merebitur recuba. Nec enim quispiam in sanctum pectus poterit recumbere, qui non suum domicilium mundum certaverit custodire; illosque solum puto, quod digne suscipiat Christus in requiem, quos aut integritas mentis commendat aut cruoris effusio iuste delibat.
Unde precamur te, Christe dei filius et salvator noster, ut huius viri iusti suffragio ecclesiam tuam liberes ab adversis, qui eam eius dignatus es ampliare doctrinis.