Misericors domine, cuius miserationes sunt super omnia opera eius, fratres carissimi, supplicemus, ut reliquiis populi sui, quem ruina mundi labentis ac praetereuntis oppressit, in variis afflictionum eius succurrat angustiis, quo singulis atque universis tribulationum suarum pondus non ira delendi sit sed eruditio convertendi.