Miserere, quaesumus, domine, nobis indignis famulis tuis, suffragia sanctorum tuorum humiliter implorantibus, ut, quia, fragili mortalique carne circumdati, cottidianis peccatorum remissionibus indigemus, gloriosae semper virginis dei genitricis Mariae sanctorumque apostolorum, martyrum, confessorum ac virginum omniumque electorum tuorum assiduis apud pietatem tuam precibus adiuvemur, ut, quod possibilitas nostra non obtinet, eorum nobis intercessione donetur.