Miserere, quaeso, clementissime deus, mihi famulo tuo, qui hoc sacrificium laudis tuae offero maiestati, et precibus beatae virginis Mariae omnes iniquitates meas dele indulgentia tuae propitiationis nec plus apud te valeat offensio delinquentium quam misericordia, indulta precibus supplicantium, et, quod devota mente pro peccaminum meorum absolutione gero, proficere mihi sentiam ad medelam; famulis quoque et famulabus tuis, qui mihi consanguinitatis, familiaritatis, subiectionis, confessionis et dilectionis vinculo innectuntur, vivis et defunctis, quorum et quarum nomina tibi vivunt, pro quibus tuam misericordiam exoro, remissionem omnium peccatorum et aeternitatis gloriam tribue.