Miserere misericors deus ... civium supernorum.

CO
3359
Page number
V. 162

Miserere, misericors deus, animabus illis, quae singulares non habent apud te intercessores, quibus nulla est consolatio in tormentis neque spes ulla, nisi quod factae sunt ad imaginem et similitudinem tuam; parce et defende, domine, plasma tuum nobile et gloriam nominis tui ne des alteri; opus manuum tuarum respice in eis et libera eas ab omnibus intolerabilibus poenis et cruciatibus et perduc eas ad societatem civium supernorum.