Mirabilium tuorum domine ... proximi dilectionem et post e caelis emissus tenendam in illis tuam impresserit caritatem.  Ex hoc te clementissime deus oramus ut hoc quod his sacramentis figuratum fore cognoscitur in nostris cordibus impleatur quo spiritu ferventes et spiritalia diligentes et proximis connectamur in pace et tua ubertatim ferveamus dulcedine ut in caritate illa quae per spiritum sanctum nostris est diffusa in cordibus firmissime radicati consolationem promerentes paracliti coronari mereamur in adventu iusti

CO
3350
Page number
V. 158

Mirabilium tuorum, domine, ovantes insignia praedicamus. Et ideo illapsu illo sancti spiritus repleri nos cupimus, qui bis a te olim fuit in discipulis distributus; cum et ante adscensionem tuam in eorum cordibus indeptus <est> proximi dilectionem et post, e caelis emissus, tenendam in illis tuam impresserit caritatem.
Ex hoc te, clementissime deus, oramus, ut hoc, quod his sacramentis figuratum fore cognoscitur, in nostris cordibus impleatur, quo, spiritu ferventes et spiritalia diligentes, et proximis connectamur in pace et tua ubertatim ferveamus dulcedine, ut, in caritate illa, quae per spiritum sanctum nostris est diffusa in cordibus, firmissime radicati, consolationem promerentes paracliti, coronari mereamur in adventu iusti iudicii tui.