Mirabilia tua domine ... terris reddatur.

CO
3345
Page number
V. 155

Mirabilia tua, domine, trementes narramus; duo subinde pisciculi veteris ac novi indicant testamentorum mysteria; primum, quod Tobi Tobiae filius iubente Raphaelem vadoso amni decursa continuit cuius caro pastum subministravit, itineris successu iecur vetustum, a filia Raguelis daemonium effugavit; a ruina quoque eius Tobiae oculos, caliginis nube contectos, sereno lucis adspectu ad tactum unctionis insuit; hoc est, ut ignorantiam primi saeculi quam libor bellaverat serpentinus novello partui verbo caelesti populos exuteret saeculi subsequentis; alius deinde piscis est, qui priscae legis devitum in similitudinem peccatorum captus a Petro staterem evomuit, quem dominus et salvator noster eundem Petrum evangelica voce censurae publicae imperat exsolvendum, ut pax caelestis terris reddatur.