Memores sumus aeterne ... hostias descendebat.

CO
3320
Page number
V. 144

Memores sumus, aeterne deus, pater omnipotens, gloriosissimae passionis filii tui, resurrectionis etiam eius et adscensionis in caelum; petimus ergo maiestatem tuam, deus, ut adscendant preces humilitatis nostrae in conspectum tuae clementiae et descendat super hunc panem et super hunc calicem plenitudo tuae divinitatis; descendat etiam, domine, illa tui spiritus sancti incomprehensibilis invisibilisque maiestas, sicut quondam in patrum hostias descendebat.