Audi deus meus ... in me.

CO
332
Page number
I. 166

Audi, deus meus, audi, lumen oculorum meorum, audi, quae peto, et da, quae petam, ut audias; si enim despexeris, pereo; si respexeris, vivo; si iuste me intenderis, mortuus foeteo; si misericordia respexeris, foetentem suscitas de sepulchro; si mala respexeris mea, tartarea tormenta vix sufficiunt; si pietate intendas solita, poteris me commutare in melius. Quid non mali ego? Aut quid non boni tu? Quid non mali ego, corruptibilis creatura? Quid non boni tu, creator et creaturae auctor? Cecidi de manu tua vitio meo; potens es, artifex, tibi iterum placitum figurare. Corripe me in misericordia, ne deseras neque in ira corripias. Quod odis in me, procul fac a me et in tua voluntate intende in me. Hostem libidinis repelle a me et castitatis spiritum insere in ine. Vitium omne mortifica in ine et animam meam vivifica in me.