Meminimus quidem omnipotens ... benignus impertias.

CO
3314
Page number
V. 141

Meminimus quidem, omnipotens pater, et fideli mente retinemus domini nostri Iesu Christi filii tui traditum nobis nativitatis eius inenarrabile sacramentum, praeclarum devicta per crucem morte triumphum atque gloriosum ad caelos post crucis passionem adscensum. Credimus etiam immensum et incomprehensibile consempiternum tecum eius et consubstantiale principium. Ipsum quoque venturum confitemur iudicem mortuorum et viventium. Unde quaesumus, tremende clementissime pater, ut hanc hostiam, in similitudinem corporis et sanguinis eius tibi oblatam, per signum crucis sanctifices et benedicas, in signo crucis suscipias et assumas nobisque famulis tuis, eiusdem crucis vexillo praenotatis, placatus distribuas et benignus impertias.