Meminimus, domine, meminimus nec immemores sumus, quod hic Augustinus tuus, tui arcani dulcedine haustus, inter tot rutilantia praecepta mandatorumque tuorum nectareo odore fragrantia, quae toto paene mundi caespite ab ipso vibrant floride recitata, promere tuae pacis commendaverit insignia. Adeo, ut Ioannem, qui sacri pectoris filii tui fuit recubitor et prae ceteris apostolis ab eo nominatur dilectus, in dictis exstitit exsecutor, ut tam evangelium, quod asiana in parte conscripsit idem apostolus, quam etiam epistolam, quam gentibus indidit, in quibus, supra omnes conscendens polorum virtutes, ad illam meram et ineffandam divini numinis essentiam, obtutu mentis inceptans reportare, direxit; humanam omnimodo excedens naturam, affatim enucleans tanti sacramenta mysterii, non penetratus sed potius deputaret aufugi.
Unde, quia hanc ipsam, de qua suavia emanant mella, hic vates tuus sine ea nos non posse, inquit, scandere aethera; ob hoc te, fons et caritas ingenita, quae, caritatem ex tua gignens essentia, dedisti ei gignendo et ab eo procedere caritatem, quae est connexio utriusque, ut non divisa summam numeris suppleat sed unita complexione fidem ad unam essentialiter caritatem reducat, prostrati tellure, gemebunda inquirimus voce, ut huius sanctae caritatis mysterio nos repleas affluenter, quatenus, gemina dulcedine fulti, dei scilicet ac proximi, mereamur a poenis debitis eximi et societati electorum perenniter uniri.