Magnum hoc munus ... quod ex hac tua benedictione acceperimus aeternitatis

CO
3278
Page number
V. 125

Magnum hoc munus misericordiae est, qui nobis docuit redemptionis nostrae sacrificia celebrare, sicut obtulit dominus noster Iesus Christus in terris, per quem, te, pater omnipotens, deprecamur, ut supraposita altario tuo munera laetus adspicias atque haec omnia obumbres sancto filii tui spiritu, ut <eo>, quod ex hac tua benedictione acceperimus, aeternitatis gloriam consequamur.