Magna nobis hodie ... usquequaque reddamur.

CO
3267
Page number
V. 119

Magna nobis hodie, domine, succurrit, te auctore, immolandi fiducia, quia adest Christi tui coheres, examinatus igne, sacerdos, cuius sacrificium non spernas. Adsunt enim levitae sanctissimi, qui, amicti stolis, agni sanguine lotis, altare tuum circumdare valeant et sacris muneribus honorare, quibus, quamlibet omnium in te credentium iniunxeris curam, huic peculiarius loco et populo, venerabilium reliquiarum praesentia consecrato, ut assistere et opitulari iubeas, rex summe, precamur.
Nunc tibi Fructuosus tuus in commendatione nostri ac totius plebis huius fructum suorum ingerat meritorum. Nunc Agorius et Eulogius immaculati tui sanguinis ministrent poculum credentibus in salutem, ut, tam victricium ducum vel eruditi magisterio vel virtute defensi, nec praesentium pro tuo nomine poenarum formidine terreamur nec futurorum bonorum extorres usquequaque reddamur.