Largire propitius immense ... carnis conscientia.

CO
3235
Page number
V. 102

Largire propitius, immense deus, votis ecclesiae tuae tui martyris Pelagii suffragium, quam alacriter ad tuum altare munus deferre inspicis proprium. Etenim alter tacite fundit suspiria, alter in lacrimas prorumpit mente compuncta. Iste quoque simpliciter orat, ille genis pavimentum barrire non desinit. Sed utrorumque tu, deus noster, inspicis mentes ac probas singulorum conscientias. Ideo, quaesumus, tuis oculis effice placidum, quod humana miseria utcumque offert compuncta. Revera nuda conscientia te coram quis nostrum stare poterit, quem sancti tremunt ac multiplices beatorum conventus expavescunt? Quapropter credimus vel adclines oramus, ut nos tua praeveniat misericordia, et nobis ad te redditum conferendo et defunctis fidelibus sempiternam requiem largiendo, ut utrumque habeat gratia indefessa, quos tremulos ante te prospicis propria esse carnis conscientia.