Laetetur in te ... tuae promissionis.

CO
3217
Page number
V. 92

Laetetur in te, domine, quaeso, virginitas et huic proxima congaudeat continentia. Non sexum quaerunt huiusmodi bella sed animum; non mucronis confidentiam sed pudoris; non etiam discussuras sed causas. Impune inter armatas transit acies innocens conscientia; quae superaverit crimina, superat et metalla. Facile vincit alios, quisque se vicerit et, cum laudabile sit viros rem fecisse virtutum, maioris tamen praeconii est fecisse virginem rem virilem.
Profanum sacra ingreditur puella concilium et, solum deum gestiens, infert violentiam passioni. Nec deest lictor tam impudens quam crudelis, qui sponsam – secure, ut dixerim, – Christi fornicantium verberibus oculorum supplicio libidinante torqueret, ut, quae poenas in adulterio non luebat, saltem poenas adulteras sustineret. Nudum, quod gravius carnifex putat, exspectantium oculis corpus exponit et per devaricatas viscerum partes ictuum sulcos cursus fusi sanguinis antecedit. Periit tuum, tortor inique, commentum; sola patiuntur tormenta ludibrium. Habet quidem virginem nostram nuditas sed pudicam. Discat ergo, discat uterque sexus ex virgine non pulchritudinem colere sed virtutem; fidem amare non formam; placiturus domino non decoris spectare iudicium sed pudoris.
Sed, quia tuum est totum, quod haec virgo vicerit, tuum, quod meruit, tuumque etiam, quod peregit; nec enim tela repellimus adversantium, nisi tuae divinitatis beneficio sublevemur; nunc praesta nobis, ut, sicut haec beatissima martyr tua pugnando praemium adepta est castitatis, ita nos, commissorum nostrorum a te dimissis contagiis, adipiscamur praemia tuae promissionis.