Ipsius peracti mysterii ... inveniet sempiternam.

CO
3199
Page number
V. 84

Ipsius peracti mysterii recordatione, quod in corpore scilicet tuo, domine Iesu Christe, deus noster, passionis tempore egisti, admonemus tuam interminabilem pietatem, quamvis conscientia facinorum memores remordente, de magnitudine clementiae tuae praesumentes exposcere.
Idcirco petimus, redemptor noster, ut hodie per te acceptentur oblationes nostrae, quas in corporis tui similitudinem passionis conformes humiliatis mentibus exhibemus, ut, sicut illa vera et sacratissima passio in carne tua non modo vivis profuit sed et mortuis, ita per te etiam, quorum nomina tuo coram altario sunt delata, apud te, qui es iudex vivorum et mortuorum, culparum capiant indulgentiam, ut requiem in te accipiant, in quem credens anima requiem inveniet sempiternam.