Ingeniti genitoris genite filius, qui in eo nobis diei huius octavi renovas cultum, in quo te discipulorum adspectibus hodie praebuisti palpandum Nam, licet haec dies sit prior prae ceteris conditus, tamen octavus post septem efficitur revolutus, quo ipse, sicut admirabiliter e sepulcro surrexisti a mortuis, ita ad discipulos inaestimabiliter intrasti ianuis obseratis, initium videlicet paschae ac finem exornans congruis sacramentis, cum et resurrectio tua custodibus terrorem incuteret et manifestatio discipulorum corda dubia confortaret.
Quaesumus ergo, ut nos, his sacramentis imbutos, fides, qua te credimus, post istud saeculum tibi repraesentet illaesos. Nullum nobis de te scrupulum dubitationis errorisque aut otium pariat aut quaesitio incauta enutriat. Serva in nomine tuo, quos redemisti sanguine pretioso. Contemplandum te nostris sensibus praebe nostrumque cor dignatus ingredere. Esto semper in medio nostri, qui hodie, pacem nuntians, discipulorum in medio adstitisti.
Quique in eis insufflasti spiritum vitae, nobis largire eiusdem spiritus consolationem, quo sacrum pascha, quod, evolutis septem dierum cursibus, immolavimus, huius octavi diei curriculo praesenti sacrificio consummemus, ut in hoc die, a quo resurrectionis tuae coepimus excolere mysterium, praesentis paschae peragamus legitimum sacramentum.