Ingeniti genite, Iesu, huic, quaesumus, illabere sacrificio tuo coaeterno paraclito spiritu, ut dignetur nostris quoque ingerere sensibus, et te, qui iamdudum venienti ad crucem discipulo inquis: “Tua haec est mater”, quam noveras tuam itaque esse genitricem, petimus, ex hoc libantes calice, quod tuo manavit ex latere, ut elui mereamur ab omni peccatorum contagione.
Atque in hoc die excessus tuae matris proficiat, quaesumus, domine, vivis hoc oblatum vel defunctis, quod nostris pro peccatis offerimus e manibus nostris. Sicque per istius virginis interventum catholicis etiam subsequatur ecclesiis tuitio, regibus praestetur modestia, patriae ac orphanis defensio, navigantibus itidem concedatur portus, exsules suam revertantur ad patriam atque omnibus continentibus et virginibus omnimoda detur perseverantia et ita omnes quidem in commune viventes clerici mereantur aliquantulas diei istius tibi peragere obsequelas, ut prece tuae matris valeant suis emundari a peccatis.