Ingenite pater summe ... meruit iucundari.

CO
3139
Page number
V. 54

Ingenite pater summe, qui tanta ac talia beneficii munera virgini gloriosae contulisti Mariae, cuius verbo, attestante angelo, dicata, cuius spiritu illibate sistit fecunda, cuius virtute divinitus obumbrata, cuius iussu mundi salvationem noscitur paritura, cuius voluntate virgo sistit ante partum, cuius posse virgo mansit post partum, cuius imperio ipsi canduit diu castitas, cuius miraculo immaculata virginitas ...
Indignis, quaesumus, annue nobis eius favore tueri pie de nugis sive merito emundari de propriis. Ac, sicut illa hodie inter angelorum virginumque choros meruit assumi sive de dono illibatae carnis feliciter iucundari, sic nos facias, stimulo perfecte exstirpato carnali, beatiores ibidem misericorditer admitti, fruituri nempe cum angelis ibidem perennius regno, quibus hodie fuit per eam laetabunda assumptio, ibidem saepe sine termino mansuri, ubi omnis caelestis exercitus, gloria hodie tantae assumptionis gavisus, indesinenter meruit iucundari.