Indicabimus plane nec ... praestent salutem.

CO
3121
Page number
V. 43

Indicabimus plane nec umquam tacebimus passum te, Christe, pro redemptione miserorum, resurrexisse pro salute felicium, caelos adscendisse pro virtute meritorum, venturum te esse iudicem mortuorum atque viventium. Quod scientes, domine, ut nobis dies illa terribilis aliquantulum ex tua propitiatione mitior adveniat, haec munera offerimus, quae, ut nobis in salutem percepta contingant, supplices deprecamur.
Visitet ea spiritus tuus sanctus, qui in similitudinem flammae Manoae dona suscepit. Visitet et vivificet ea spiritus tuus sanctus, qui per vaporem incendii Eliae prophetae holocaustum assumpsit. Visitet et vivificet ea spiritus tuus sanctus, qui ignearum divisione linguarum in apostolorum tuorum cordibus commeavit, ut, recepta in visceribus nostris, et praesentem nobis et aeternam praestent salutem.