Apud te est ... omnium pietatem tuam

CO
311
Page number
I. 158

Apud te est, domine, misericordia et copiosa redemptio; brachio tuo defende populum pereuntem, elisos ac prostratos releva. Christe, formidamus pro nostris peccatis, ut non mereamur audiri; grave est enim, quod amittimus, et commissa non paenitebimus. Habes, domine, confitentes reos; parce, quia pius es. Iamdiu est, domine, quod, nostris operibus oppressi, laniamur; addicti, cavere nescimus et amittere non vitamus. Loqui confundimur, quia verecundum est, quod penetramur.
Magnus es, domine, ut ignoscas facinoribus; occurre, ne castigatione corrigamur, ne praesentia tormentorum vagitamur. Oramus, ut exaudias; clamamus, ut parcas; preces nostras suscipe et, quidquid debemus, indulge, auditor piissime; miserator fortissime, voces nostras respice; de<us> omnium, pietatem tuam largam concede.