In memoria aeterna ... patrocinium indisruptum.

CO
3093
Page number
V. 29

In memoria aeterna beati martyris tui illius, domine, laetamur tempore recurrenti, magnificantes eius gloriam passionis et beatitudinis ipsius facta celebrantes, quae a te accepit atque in te possedit, largitore inexhausto, retributore perpetuo, fonte profluo, thesauro sempiterno; da nobis, quaesumus, veneratoribus suis, eius peculiare suffragium et, quibus dedisti nominis eius titulum, praesta patrocinium indisruptum.