Apostolorum tuorum, domine, beatorum Petri et Pauli desiderata sollemnia recensemus; praesta, quaesumus, ut hodierna gloria passionis, sicut illis magnificentiam tribuit sempiternam, ita nobis veniam largiatur optatam et nomina eorum, quae recitata sunt, in libro vitae censeas deputari.