Iesu redemptor humani ... sine ine.

CO
3045
Page number
V. 10

Iesu, redemptor humani generis, restaurator aeternae lucis, praesta nobis famulis tuis, ut, sicut abluti sumus originali peccato per tinctionem baptismatis, cuius significationem habuit piscina illa, quae oculis lumen praestitit caecis, ita quoque nos secundo lacrimarum baptismate purifices a delictis sicque mereamur praecones effici laudis tuae, sicut caecus ille annuntiatur factus est gratiae, et, sicut ille ad confitendum te verum deum adimpletus est fide, ita nos quoque repleamur boni operis confessione atque tanta excellentia pietatis occurras te invocantibus pius, ut per haec libamina, quae tibi offerimus, et vivi obtineamus remedium salutare et defuncti percipere mereantur aeternum gaudium sine ine.