Exaudi nos bonorum ... est passione.

CO
2495
Page number
IV. 60

Exaudi nos bonorum omnium dispensator, atque in electissimi tui Ioannis sollemnitate praesenti delictorum indulgentiam placatus attribue, cui, toto in virtutem sancti spiritus amore translato, Christus fuit causa moriendi, cui Christus fuerat causa nascendi. Ipse igitur nativitatis dominicae nuntius, ipse praecursor probatus est passione.